- AEMYLIUS Porcina
- AEMYLIUS Porcinade quo Cicer. in Bruto: c. 25. Marcus Aemylius Lepidus, qui est Porcina dictus, iisdem temporibus fere, quibus Galba, sed paulo minor natu, et summus Orator est habitus, et fuit, ut apparet ex orationibus, scriptor sane bonus, Hoc in Oratore Latino primum mihi videtur, et lenitas apparnisse illa Graecorum, et verborum comprehensio, etiam artisex, ut ita dicam, stylus. Hunc studiose duo adolescentes igenisissimi et prope aequalies, C. Carbo, et Tib. Gracchus audire soliti sunt.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.